Eclogues
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- pastores, mandat fieri sibi talia Daphnis;
- et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen:
DAPHNIS EGO IN SILVIS HINC VSQUE AD SIDERA NOTVS
FORMONSI PECORIS CVSTOS FORMONSIOR IPSE.
- Tale tuum carmen nobis, divine poeta,
- quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
- dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo:
- nec calamis solum aequiparas, sed voce magistrum.
- Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.
- Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim
- dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra;
- Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.
- An quicquam nobis tali sit munere maius
- Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista
- iam pridem Stimichon laudavit carmina nobis.
- Candidus insuetum miratur limen Olympi,
- sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
- ergo alacris silvas et cetera rura voluptas
- Panaque pastoresque tenet, Dryadasque puellas;
- nec lupus insidias pecori, nec retia cervis