Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  • oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos:
  • alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
  • delectos Heroas; erunt etiam altera bella,
  • atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
  • Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,
  • cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
  • mutabit merces: omnis feret omnia tellus:
  • non rastros patietur humus, non vinea falcem;
  • robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;
  • nec varios discet mentiri lana colores:
  • ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
  • murice, iam croceo mutabit vellera luto;
  • sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos.
  • Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis
  • concordes stabili fatorum numine Parcae.
  • Adgredere o magnos—aderit iam tempus—honores,
  • cara deum suboles, magnum Iovis incrementum!
  • Aspice convexo nutantem pondere mundum,
  • terrasque tractusque maris caelumque profundum!
  • Aspice, venturo laetentur ut omnia saeclo!