Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  • Ipsae lacte domum referent distenta capellae
  • ubera, nec magnos metuent armenta leones;
  • ipsa tibi blandos fundent cunabula flores,
  • occidet et serpens, et fallax herba veneni
  • occidet, Assyrium volgo nascetur amomum.
  • at simul heroum laudes et facta parentis
  • iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus,
  • molli paulatim flavescet campus arista,
  • incultisque rubens pendebit sentibus uva,
  • et durae quercus sudabunt roscida mella
  • Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,
  • quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris
  • oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos:
  • alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
  • delectos Heroas; erunt etiam altera bella,
  • atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
  • Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,
  • cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
  • mutabit merces: omnis feret omnia tellus:
  • non rastros patietur humus, non vinea falcem;