Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!
  2. partem aliquam, venti, divom referatis ad auris!
Menalcas
  1. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta.
  2. si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?
Damoetas
  1. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;
  2. cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.
Menalcas
  1. Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,
  2. et longum “formose, vale, vale,” inquit, “Iolla.”
Damoetas
  1. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres.
  2. arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.
Menalcas
  1. Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,
  2. lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
Damoetas
  1. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam:
  2. Pierides vitulam lectori pascite vestro.
Menalcas
  1. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,
  2. iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.
Damoetas
  1. Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet:
  2. mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
Menalcas
  1. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,
  2. atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.