Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla,
  2. nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
  3. sensibus haec imis, res est non parva, reponas.
Palaemon
  1. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba:
  2. et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
  3. nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
  4. Incipe, Darmoeta; tu deinde sequere Menalca:
  5. alternis dicetis; amant alterna Camenae.
Damoetas
  1. Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena:
  2. ille colit terras, illi mea carmina curae.
Menalcas
  1. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
  2. munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.
Damoetas
  1. Malo me Galatea petit, lasciva puella,
  2. et fugit ad salices, et se cupit ante videri.
Menalcas
  1. At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,
  2. notior ut iam sit canibus non Delia nostris.
Damoetas
  1. Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi
  2. ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.
Menalcas
  1. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
  2. aurea mala decem misi; cras altera mittam.