Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Huc ades, O formose puer: tibi lilia plenis
  2. ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
  3. pallentis violas et summa papavera carpens,
  4. narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
  5. tum casia atque aliis intexens suavibus herbis,
  6. mollia luteola pingit vaccinia calta.
  7. Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
  8. castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
  9. addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo;
  10. et vos, O lauri, carpam, et te, proxima myrte,
  11. sic positae quoniam suavis miscetis odores.
  12. Rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis,
  13. nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
  14. Heu, heu, quid volui misero mihi! Floribus austrum
  15. perditus et liquidis inmisi fontibus apros.
  16. Quem fugis, ah, demens? Habitarunt di quoque silvas,
  17. Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces,
  18. ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.
  19. Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam;
  20. florentem cytisum sequitur lasciva capella;