Eclogues

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. hic mihi responsum primus dedit ille petenti:
  2. “pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.”
Meliboeus
  1. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt,
  2. et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
  3. limosoque palus obducat pascua iunco!
  4. Non insueta gravis temptabunt pabula fetas,
  5. nec mala vicini pecoris contagia laedent.
  6. Fortunate senex, hic, inter flumina nota
  7. et fontis sacros, frigus captabis opacum!
  8. hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes
  9. Hyblaeis apibus florem depasta salicti
  10. saepe levi somnum suadebit inire susurro;
  11. hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
  12. nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
  13. nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.
Tityrus
  1. Ante leves ergo pascentur in aequore cervi,
  2. et freta destituent nudos in litore pisces,
  3. ante pererratis amborum finibus exsul
  4. aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
  5. quam nostro illius labatur pectore voltus.