Historiae

Sallust

Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.

quod ego vos moneo quaesoque ut animadvortatis neu nomina rerum ad ignaviam mutantes otium pro servitio appelletis. quo iam ipso frui, si vera et honesta flagitium superaverit, non est condicio: fuisset, si omnino quiessetis. nunc animum advortere et, nisi viceritis, quoniam omnis iniuria gravitate tutior est, artius habebunt.

Quid censes igitur?
aliquis vostrum subiecerit. primum omnium omittundum morem hunc quem agitis inpigrae linguae, animi ignavi, non ultra contionis locum memores libertatis. deinde — ne vos ad virilia illa vocem, quo tribunos plebei modo, patricium magistratum, libera ab auctoribus patriciis suffragia maiores vostri paravere — quom vis omnis, Quirites, in vobis sit et quae iussa nunc pro aliis toleratis, pro vobis agere aut non agere certe possitis, Iovem aut alium quem deum consultorem expectatis? magna illa consulum imperia et patrum decreta vos exequendo rata efficitis, Quirites, ultroque licentiam in vos auctum atque adiutum
p.158
properatis. neque ego vos ultum iniurias hortor, magis uti requiem cupiatis, neque discordias, uti illi criminantur, sed earum finem volens iure gentium res repeto et, si pertinaciter retinebunt, non arma neque secessionem, tantummodo ne amplius sanguinem vostrum praebeatis, censebo. gerant habeantque suo modo imperia, quaerant triumphos, Mithridatem, Sertorium et reliquias exulum persequantur cum imaginibus suis: absit periculum et labos, quibus nulla pars fructus est; nisi forte repentina ista frumentaria lege munia vostra pensantur. qua tamen quinis modiis libertatem omnium aestumavere, qui profecto non amplius possunt alimentis carceris. namque ut illis exiguitate mors prohibetur, senescunt vires, sic neque absolvit cura familiari tam parva res et ignavi quoiusque tenuissumas spes frustratur. quae tamen quamvis ampla quoniam serviti pretium ostentaretur, quoius torpedinis erat decipi et vostrarum rerum ultro iniuriae gratiam debere? cavendus dolus est.