Historiae

Sallust

Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.

namque alio modo neque valent in univorsos neque conabuntur. itaque simul conparant delenimenta et differunt vos in adventum Cn. Pompei, quem ipsum, ubi pertimuere, sublatum in cervices suas, mox dempto metu lacerant. neque eos pudet, vindices uti se ferunt libertatis, tot viros sine uno aut remittere iniuriam non audere aut ius non posse defendere. mihi quidem satis spectatum est Pompeium, tantae gloriae adulescentem, malle principem volentibus vobis esse quam illis dominationis socium auctoremque in primis fore tribuniciae potestatis. verum, Quirites, antea singuli cives in pluribus, non in uno cuncti praesidia habebatis. neque mortalium quisquam dare aut eripere talia unus poterat.

p.159

Itaque verborum satis dictum est, neque enim ignorantia res claudit. verum occupavit nescio quae vos torpedo, qua non gloria movemini neque flagitio, cunctaque praesenti ignavia mutavistis, abunde libertatem rati, scilicet quia tergis abstinetur et huc ire licet atque illuc, munera ditium dominorum. atque haec eadem non sunt agrestibus, sed caeduntur inter potentium inimicitias donoque dantur in provincias magistratibus. ita pugnatur et vincitur paucis: plebes, quodcumque accidit, pro victis est et in dies magis erit, si quidem maiore cura dominationem illi retinuerint, quam vos repetiveritis libertatem.'