Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. docta uel Hippolytum Veneri mollire negantem,
  2. concordique toro pessima semper auis,
  3. Penelopen quoque neglecto rumore mariti
  4. nubere lasciuo cogeret Antinoo.
  5. illa uelit, poterit magnes non ducere ferrum,
  6. et uolucris nidis esse nouerca suis.
  7. quippe et, Collinas ad fossam mouerit herbas,
  8. stantia currenti diluerentur aqua:
  9. audax cantatae leges imponere lunae
  10. et sua nocturno fallere terga lupo,
  11. posset ut intentos astu caecare maritos,
  12. cornicum immeritas eruit ungue genas;
  13. consuluitque striges nostro de sanguine, et in me
  14. hippomanes fetae semina legit equae.
  15. exorabat opus uerbis, ceu blanda perure
  16. saxosamque ferat sedula culpa uiam:
  17. ‘si te Eoa Dorozantum iuuat aurea ripa
  18. et quae sub Tyria concha superbit aqua,
  19. Eurypylique placet Coae textura Mineruae,
  20. sectaque ab Attalicis putria signa toris,