Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Romulus excubias decreuit in otia i
- atque intermissa castra silere tuba.
- hoc Tarpeia suum tempus rata conuenit hostem:
- pacta ligat, pactis ipsa futura comes.
- mons erat ascensu dubius festoque remissus
- nec mora, uocalis occupat ense canis.
- omnia praebebant somnos: sed Iuppiter unus
- decreuit poenis inuigilare suis.
- prodiderat portaeque fidem patriamque iacentem,
- nubendique petit, quem uelit, ipsa diem.
- at Tatius (neque enim sceleri dedit hostis honorem)
- nube ait et regni scande cubile mei!
- dixit, et ingestis comitum super obruit armis.
- haec, uirgo, officiis dos erat apta tuis.
- a duce Tarpeia mons est cognomen adeptus:
- o vigil, iniuste praemia sortis habes.
- terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum,
- et tua, quod non uis, sentiat umbra sitim;
- nec sedeant cineri Manes, et Cerberus ultor
- turpia ieiuno terreat ossa sono!