Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. hoc Tarpeia suum tempus rata conuenit hostem:
  2. pacta ligat, pactis ipsa futura comes.
  3. mons erat ascensu dubius festoque remissus
  4. nec mora, uocalis occupat ense canis.
  5. omnia praebebant somnos: sed Iuppiter unus
  6. decreuit poenis inuigilare suis.
  7. prodiderat portaeque fidem patriamque iacentem,
  8. nubendique petit, quem uelit, ipsa diem.
  9. at Tatius (neque enim sceleri dedit hostis honorem)
  10. nube ait et regni scande cubile mei!
  11. dixit, et ingestis comitum super obruit armis.
  12. haec, uirgo, officiis dos erat apta tuis.
  13. a duce Tarpeia mons est cognomen adeptus:
  14. o vigil, iniuste praemia sortis habes.
  1. terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum,
  2. et tua, quod non uis, sentiat umbra sitim;
  3. nec sedeant cineri Manes, et Cerberus ultor
  4. turpia ieiuno terreat ossa sono!
  5. docta uel Hippolytum Veneri mollire negantem,
  6. concordique toro pessima semper auis,