Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ante Numam grata pauper in urbe deus.
  2. at tibi, Mamurri, formae caelator aenae,
  3. tellus artifices ne terat Osca manus,
  4. qui me tam docilis potuisti fundere in usus.
  5. unum opus est, operi non datur unus honos.
  1. haec Arethusa suo mittit mandata Lycotae,
  2. cum totiens absis, si potes esse meus.
  3. si qua tamen tibi lecturo pars oblita derit,
  4. haec erit e lacrimis facta litura meis:
  5. aut si qua incerto fallet te littera tractu,
  6. signa meae dextrae iam morientis erunt.
  7. te modo uiderunt iteratos Bactra per ortus,
  8. te modo munito Sericus hostis equo,
  9. hibernique Getae, pictoque Britannia curru,
  10. ustus et Eoa decolor Indus aqua.
  11. haecne marita fides et parce auia noctes,
  12. cum rudis urgenti bracchia uicta dedi?
  13. quae mihi deductae fax omen praetulit, illa
  14. traxit ab euerso lumina nigra rogo;
  15. et Stygio sum sparsa lacu, nec recta capillis