Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nil patrium nisi nomen habet Romanus alumnus:
  2. sanguinis altricem non pudet esse lupam.
  3. huc melius profugos misisti, Troia, Penatis;
  4. heu quali uecta est Dardana puppis aue!
  5. iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam
  6. laeserat abiegni uenter apertus equi,
  7. cum pater in nati trepidus ceruice pependit,
  8. et uerita est umeros urere flamma pios.
  9. tunc animi uenere Deci Brutique secures,
  10. uexit et ipsa sui Caesaris arma Venus,
  11. arma resurgentis portans uictricia Troiae:
  12. felix terra tuos cepit, Iule, deos,
  13. si modo Auernalis tremulae cortina Sibyllae
  14. dixit Auentino rura pianda Remo,
  15. aut si Pergameae sero rata carmina uatis
  16. longaeuum ad Priami uera fuere caput:
  17. ‘uertite equum, Danai! male uincitis! Ilia tellus
  18. uiuet, et huic cineri Iuppiter arma dabit.’