Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. sunt Agamemnonias testantia litora curas,
  2. quae notat Argynni poena Athamantiadae.
  3. hoc iuvene amisso classem non solvit Atrides,
  4. pro qua mactatast Iphigenia mora.
  5. natura insidians pontum substravit avaris:
  6. ut tibi succedat, vix semel esse potest.
  7. saxa triumphalis fregere Capherea puppes,
  8. naufraga cum vasto Graecia tracta salost.
  9. paulatim socium iacturam flevit Ulixes,
  10. in mare cui soliti non valuere doli.
  11. at tu, saeve Aquilo, numquam mea vela videbis:
  12. ante fores dominae condar oportet iners.