Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. 'irascor, quoniam's, lente, moratus heri.
  2. an tibi nescio quae visast formosior? an tu
  3. non bona de nobis crimina ficta iacis?'
  4. aut dixit: 'venies hodie, cessabimus una:
  5. hospitium tota nocte paravit Amor,'
  6. et quaecumque volens reperit non stulta puella
  7. garrula, cum blandis dicitur hora dolis.
  8. me miserum, his aliquis rationem scribit avarus
  9. et ponit duras inter ephemeridas!
  10. quas si quis mihi rettulerit, donabitur auro:
  11. quisenta velit?
  12. i puer, et citus haec aliqua propone columna,
  13. et dominum Esquiliis scribe habitare tuum.
  1. Falsast ista tuae, mulier, fiducia formae,
  2. olim oculis nimium facta superba meis.
  3. noster amor talis tribuit tibi, Cynthia, laudes:
  4. versibus insignem te pudet esse meis.
  5. mixtam te varia laudavi saepe figura,
  6. ut, quod non esses, esse putaret amor;
  7. et color est totiens roseo collatus Eoo,