Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- cornua nec valuit curvare in paelice Iuno
- aut faciem turpi dedecorare bove;
- ---
- arboreasque cruces Sinis, et non hospita Grais
- saxa, et curtatas in fera fata trabes.
- haec tibi, Tulle, parens, haec est pulcherrima sedes,
- hic tibi pro digna gente petendus honos,
- hic tibi ad eloquium cives, hic ampla nepotum
- spes et venturae coniugis aptus amor.
- Ergo tam doctae nobis periere tabellae,
- scripta quibus pariter tot periere bona!
- has quondam nostris manibus detriverat usus,
- qui non signatas iussit habere fidem.
- illae iam sine me norant placare puellas,
- et quaedam sine me verba diserta loqui.
- non illas fixum caras effecerat aurum:
- vulgari buxo sordida cera fuit.
- qualescumque mihi semper mansere fideles,
- semper et effectus promeruere bonos.
- forsitan haec illis fuerunt mandata tabellis: