Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Frigida tam multos placuit tibi Cyzicus annos,
  2. Tulle, Propontiaca qua fluit isthmos aqua,
  3. Dindymis et sacra fabricata in vite Cybebe,
  4. raptorisque tulit quae via Ditis equos?
  5. si te forte iuvant Helles Athamantidos urbes,
  6. nec desiderio, Tulle, movere meo,
  7. si tibi olorigeri visendast ora Caystri,
  8. et quae serpentis temperat unda vias;
  9. tu licet aspicias caelum omne Atlanta gerentem,
  10. sectaque Persea Phorcidos ora manu,
  11. Geryonis stabula et luctantum in pulvere signa
  12. Herculis Antaeique, Hesperidumque choros;
  13. tuque tuo Colchum propellas remige Phasim,
  14. Peliacaeque trabis totum iter ipse legas,
  15. qua rudis Argoa natat inter saxa columba
  16. in faciem prorae pinus adacta novae:
  17. omnia Romanae cedent miracula terrae.
  18. natura hic posuit, quidquid ubique fuit.
  19. armis apta magis tellus quam commoda noxae:
  20. Famam, Roma, tuae non pudet historiae.