Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Romanae turres et vos valeatis, amici,
  2. qualiscumque mihi tuque, puella, vale!
  3. ergo ego nunc rudis Hadriaci vehar aequoris hospes,
  4. cogar et undisonos nunc prece adire deos.
  5. deinde per Ionium vectus cum fessa Lechaeo
  6. sedarit placida vela phaselus aqua,
  7. quod superest, sufferre, pedes, properate laborem,
  8. Isthmos qua terris arcet utrumque mare.
  9. inde ubi Piraei capient me litora portus,
  10. scandam ego Theseae bracchia longa viae.
  11. illic vel stadiis animum emendare Platonis
  12. incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis;
  13. persequar aut studium linguae, Demosthenis arma,
  14. libaboque tuos, culte Menandre, sales;
  15. aut certe tabulae capient mea lumina pictae,
  16. sive ebore exactae, seu magis aere, manus.
  17. et spatia annorum et longa intervalla profundi
  18. lenibunt tacito vulnera nostra sinu:
  19. seu moriar, fato, non turpi fractus amore;
  20. atque erit illa mihi mortis honesta dies.