Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. splendidaque a docto fama refulget avo,
  2. fortunata domus, modo sit tibi fidus amicus.
  3. fidus ero: in nostros curre, puella, toros!
  4. tu quoque, qui aestivos spatiosius exigis ignes,
  5. Phoebe, moraturae contrahe lucis iter.
  6. nox mihi prima venit! primae da tempora nocti!
  7. longius in primo, Luna, morare toro.
  8. quam multae ante meis cedent sermonibus horae
  9. dulcia quam nobis concitet arma Venus!
  10. foedera sunt ponenda prius signandaque iura
  11. et scribenda mihi lex in amore novo.
  12. haec Amor ipse suo constringet pignora signo:
  13. testis sidereae torta corona deae.
  14. namque ubi non certo vincitur foedere lectus,
  15. non habet ultores nox vigilanda deos,
  16. et quibus imposuit, solvit mox vincla libido:
  17. contineant nobis omina prima fidem.
  18. ergo, qui tactis haec foedera ruperit aris,
  19. pollueritque novo sacra marita toro,
  20. illi sint quicumque solent in amore dolores,