Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et caput argutae praebeat historiae,
  2. nec flenti dominae patefiant nocte fenestrae:
  3. semper amet, fructu semper amoris egens.
  1. Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas
  2. ut me longa gravi solvat amore via.
  3. crescit enim assidue spectando cura puellae:
  4. ipse alimenta sibi maxima praebet amor.
  5. omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari
  6. posset: at exsomnis me premit ipse deus.
  7. vix tamen aut semel admittit, cum saepe negarit:
  8. seu venit, extremo dormit amicta toro.
  9. unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris
  10. quantum oculis, animo tam procul ibit amor.
  11. nunc agite, o socii, propellite in aequora navem,
  12. remorumque pares ducite sorte vices,
  13. iungiteque extremo felicia lintea malo:
  14. iam liquidum nautis aura secundat iter.
  15. Romanae turres et vos valeatis, amici,
  16. qualiscumque mihi tuque, puella, vale!
  17. ergo ego nunc rudis Hadriaci vehar aequoris hospes,