Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quam possit vestros quisquam reprehendere cursus
  2. et rabidae stimulos frangere nequitiae.
  3. testis, Cretaei fastus quae passa iuvenci
  4. induit abiegnae cornua falsa bovis;
  5. testis Thessalico flagrans Salmonis Enipeo,
  6. quae voluit liquido tota subire deo.
  7. crimen et illa fuit, patria succensa senecta
  8. arboris in frondes condita Myrrha novae.
  9. nam quid Medeae referam, quo tempore matris
  10. iram natorum caede piavit amor?
  11. quidve Clytaemestrae, propter quam tota Mycenis
  12. infamis stupro stat Pelopea domus?
  13. tuque, o, Minoa venumdata, Scylla, figura
  14. tondes purpurea regna paterna coma.
  15. hanc igitur dotem virgo desponderat hosti!
  16. Nise, tuas portas fraude reclusit amor.
  17. at vos, innuptae, felicius urite taedas:
  18. pendet Cretaea tracta puella rate.
  19. non tamen immerito Minos sedet arbiter Orci:
  20. victor erat quamvis, aequus in hoste fuit.