Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. qua iacet et Troiae tubicen Misenus harena,
  2. et sonat Herculeo structa labore via;
  3. hic ubi, mortalis dexter cum quaereret urbes,
  4. cymbala Thebano concrepuere deo—
  5. at nunc invisae magno cum crimine Baiae,
  6. quis deus in vestra constitit hostis aqua?—
  7. Marcellus Stygias vultum demisit in undas,
  8. errat et inferno spiritus ille lacu.
  9. quid genus aut virtus aut optima profuit illi
  10. mater, et amplexum Caesaris esse focos?
  11. aut modo tam pleno fluitantia vela theatro,
  12. et per mirantis omina festa manus?
  13. occidit, et misero steterat vicesimus annus:
  14. tot bona tam parvo clausit in orbe dies.
  15. i nunc, tolle animos et tecum finge triumphos,
  16. stantiaque in plausum tota theatra iuvent;
  17. Attalicas supera vestes, atque ostra smaragdis
  18. gemmea sint Indis: ignibus ista dabis.
  19. sed tamen huc omnes, huc primus et ultimus ordo:
  20. est mala, sed cunctis ista terenda viast.