Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Nunc, o Bacche, tuis humiles advolvimur aris:
  2. da mihi pacato vela secunda, pater.
  3. tu potes insanae Veneris compescere fastus,
  4. curarumque tuo fit medicina mero.
  5. per te iunguntur, per te solvuntur amantes:
  6. tu vitium ex animo dilue, Bacche, meo.
  7. te quoque enim non esse rudem testatur in astris
  8. lyncibus ad caelum vecta Ariadna tuis.
  9. hoc mihi, quod veteres custodit in ossibus ignes,
  10. funera sanabunt aut tua vina malum.
  11. semper enim vacuos nox sobria torquet amantes;
  12. spesque timorque animos versat utroque modo.
  13. quod si, Bacche, tuis per fervida tempora donis
  14. accersitus erit somnus in ossa mea,
  15. ipse seram vites pangamque ex ordine colles,
  16. quos carpant nullae me vigilante ferae.
  17. dum modo purpureo spument mihi dolia musto,
  18. et nova pressantis inquinet uva pedes,
  19. quod superest vitae per te et tua cornua vivam,
  20. virtutisque tuae, Bacche, poeta ferar.