Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- nec tamen est quisquam, sacros qui laedat amantes:
- Scironis medias his licet ire vias.
- quisquis amator erit, Scythicis licet ambulet oris,
- nemo adeo ut feriat barbarus esse volet.
- sanguine tam parvo quis enim spargatur amantis
- improbus, et cuius sit comes ipsa Venus?
- luna ministrat iter, demonstrant astra salebras,
- ipse Amor accensas praecutit ante faces,
- saeva canum rabies morsus avertit hiantis:
- huic generi quovis tempore tuta viast.
- quod si certa meos sequerentur funera cursus,
- tali mors pretio vel sit emenda mihi.
- afferet haec unguenta mihi sertisque sepulcrum
- ornabit custos ad mea busta sedens.
- di faciant, mea ne terra locet ossa frequenti
- qua facit assiduo tramite vulgus iter!
- post mortem tumuli sic infamantur amantum.
- me tegat arborea devia terra coma,
- aut humer ignotae cumulis vallatus harenae:
- non iuvat in media nomen habere via.