Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- omnia vertuntur: certe vertuntur amores:
- vinceris aut vincis, haec in amore rota est.
- magni saepe duces, magni cecidere tyranni,
- et Thebae steterant altaque Troia fuit.
- munera quanta dedi vel qualia carmina feci!
- illa tamen numquam ferrea dixit 'Amo.'
- ergo iam multos nimium temerarius annos,
- improba, qui tulerim teque tuamque domum?
- ecquandone tibi liber sum visus? an usque
- in nostrum iacies verba superba caput?
- sic igitur prima moriere aetate, Properti?
- sed morere; interitu gaudeat illa tuo!
- exagitet nostros Manis, sectetur et umbras,
- insultetque rogis, calcet et ossa mea!
- quid? non Antigonae tumulo Boeotius Haemon
- corruit ipse suo saucius ense latus,
- et sua cum miserae permiscuit ossa puellae,
- qua sine Thebanam noluit ire domum?
- sed non effugies: mecum moriaris oportet;
- hoc eodem ferro stillet uterque cruor.