Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nam citius paterer caput hoc discedere collo
  2. quam possem nuptae perdere more faces,
  3. aut ego transirem tua limina clausa maritus,
  4. respiciens udis prodita luminibus.
  5. a mea tum qualis caneret tibi tibia somnos,
  6. tibia, funesta tristior illa tuba!
  7. unde mihi Parthis natos praebere triumphis?
  8. nullus de nostro sanguine miles erit.
  9. quod si vera meae comitarent castra puellae,
  10. non mihi sat magnus Castoris iret equus.
  11. hinc etenim tantum meruit mea gloria nomen,
  12. gloria ad hibernos lata Borysthenidas.
  13. tu mihi sola places: placeam tibi, Cynthia, s:
  14. hic erit et patrio nomine pluris amor.
  1. eripitur nobis iam pridem cara puella:
  2. et tu me lacrimas fundere, amice, vetas?
  3. nullae sunt inimicitiae nisi amoris acerbae:
  4. ipsum me iugula, lenior hostis ero.
  5. possum ego in alterius positam spectare lacerto?
  6. nec mea dicetur, quae modo dicta mea est?