Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- me iuvenum pictae facies, me nomina laedunt,
- me tener in cunis et sine voce puer;
- me laedet, si multa tibi dabit oscula mater,
- me soror et cum quae dormit amica simul:
- omnia me laedent: timidus sum (ignosce timori)
- et miser in tunica suspicor esse virum.
- his olim, ut fama est, vitiis ad proelia ventum est,
- his Troiana vides funera principiis;
- aspera Centauros eadem dementia iussit
- frangere in adversum pocula Pirithoum.
- cur exempla petam Graium? tu criminis auctor
- nutritus duro, Romule, lacte lupae:
- tu rapere intactas docuisti impune Sabinas:
- per te nunc Romae quidlibet audet Amor.
- felix Admeti coniunx et lectus Vlixis,
- et quaecumque viri femina limen amat!
- templa Pudicitiae quid opus statuisse puellis,
- si cuivis nuptae quidlibet esse licet?
- quae manus obscenas depinxit prima tabellas
- et posuit casta turpia visa domo,