Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- non m taurus ferit uncis cornibus hostem,
- verum etiam instanti laesa repugnat ovis.
- nec tibi periuro scindam de corpore vestis,
- nec mea praeclusas fregerit ira fores,
- nec tibi conexos iratus carpere crinis,
- nec duris ausim laedere pollicibus:
- rusticus haec aliquis tam turpia proelia quaerat,
- cuius non hederae circuiere caput.
- scribam igitur, quod non umquam tua deleat aetas,
- 'Cynthia, forma potens; Cynthia, verba levis.'
- crede mihi, quamvis contemnas murmura famae,
- hic tibi pallori, Cynthia, versus erit.
- non ita complebant Ephyraeae Laidos aedis,
- ad cuius iacuit Graecia toea fores;
- turba Menandreae fuerat nec Thaidos olim
- tanta, in qua populus lusit Erichthonius;
- nec quae deletas potuit cormponere Thebas,
- Phryne tam multis facta beata viris.
- quin etiam falsos fingis tibi saepe propinquos,
- oscula nec desunt qui tibi iure ferant.