Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. te socium vitae, te corporis esse licebit,
  2. te dominum admitto rebus, amice, meis:
  3. lecto te m, lecto te deprecor uno:
  4. rivalem possum non ego ferre Iovem.
  5. ipse meas s quod nil est, aemulor umbras,
  6. stultus, quod stulto saepe timore tremo.
  7. una tamen causa est, qua crimina tanta remitto,
  8. errabant multo quod tua verba mero.
  9. sed numquam vitae fallet me ruga severae:
  10. omnes iam norunt quam sit amare bonum.