Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- quid si non constans illa et tam certa fuisset?
- posses in tanto vivere flagitio?
- tu mihi vel ferro pectus vel perde veneno:
- a domina tantum te modo tolle mea.
- te socium vitae, te corporis esse licebit,
- te dominum admitto rebus, amice, meis:
- lecto te m, lecto te deprecor uno:
- rivalem possum non ego ferre Iovem.
- ipse meas s quod nil est, aemulor umbras,
- stultus, quod stulto saepe timore tremo.
- una tamen causa est, qua crimina tanta remitto,
- errabant multo quod tua verba mero.
- sed numquam vitae fallet me ruga severae:
- omnes iam norunt quam sit amare bonum.
- LYNCEVS ipse meus seros insanit amores!
- m te nostros laetor adire deos.
- quid tua Socraticis tibi nunc sapientia libris
- proderit aut rerum dicere posse vias?
- aut quid Erechthei tibi prosunt carmina lecta?
- nil iuvat in magno vester amore senex.