Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. uxorem quondam magni Minois, ut aiunt,
  2. corrupit torui candida forma bovis;
  3. nec minus aerato Danae circumdata muro
  4. non potuit magno casta negare Iovi.
  5. quod si tu Graias es tuque imitata Latinas,
  6. semper vive meo libera iudicio!
  1. TRISTIA iam redeunt iterum sollemnia nobis:
  2. Cynthia iam noctes est operata decem.
  3. atque utinam pereant, Nilo quae sacra tepente
  4. misit matronis Inachis Ausoniis!
  5. quae dea tam cupidos totiens divisit amantis,
  6. quaecumque illa fuit, semper amara fuit.
  7. tu certe Iovis occultis in amoribus, Io,
  8. sensisti multas quid sit inire vias,
  9. cum te iussit habere puellam cornua Iuno
  10. et pecoris duro perdere verba sono.
  11. a quotiens quernis laesisti frondibus ora,
  12. mandisti et stabulis arbuta pasta tuis!
  13. an, quoniam agrestem detraxit ab ore figuram
  14. Iuppiter, idcirco facta superba dea es?