Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. hoc et Hamadryadum spectavit turba sororum
  2. Silenique senes et pater ipse chori;
  3. cum quibus Idaeo legisti poma sub antro,
  4. supposita excipiens, Nai, caduca manu.
  5. an quisquam in tanto stuprorum examine quaerit
  6. 'Cur haec tam dives? quis dedit? unde dedit?'
  7. o nimium nostro felicem tempore Romam,
  8. si contra mores una puella facit!
  9. haec eadem ante illam iam impune et Lesbia fecit:
  10. quae sequitur, certe est invidiosa minus.
  11. qui quaerit Tatios veteres durosque Sabinos,
  12. hic posuit nostra nuper in urbe pedem.
  13. tu prius et fluctus poteris siccare marinos,
  14. altaque mortali deligere astra manu,
  15. quam facere, ut nostrae nolint peccare puellae:
  16. hic mos Saturno regna tenente fuit,
  17. et cum Deucalionis aquae fluxere per orbem,
  18. et post antiquas Deucalionis aquas.
  19. dic mihi, quis potuit lectum servare pudicum,
  20. quae dea cum solo vivere sola deo?