Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec tu Virginibus reverentia moveris ora:
  2. hic quoque non nescit quid sit amare chorus;
  3. si tamen Oeagri quaedam compressa figura
  4. Bistoniis olim rupibus accubuit.
  5. hic ubi me prima statuent in parte choreae,
  6. et medius docta cuspide Bacchus erit,
  7. tum capiti sacros patiar pendere corymbos:
  8. nam sine te nostrum non valet ingenium.
  1. QVAERIS, cur veniam tibi tardior? aurea Phoebi
  2. porticus a magno Caesare aperta fuit.
  3. tantam erat in speciem Poenis digesta columnis,
  4. inter quas Danai femina turba senis.
  5. hic equidem Phoebo visus mihi pulchrior ipso
  6. marmoreus tacita carmen hiare lyra;
  7. atque aram circum steterant armenta Myronis,
  8. quattuor artificis, vivida signa, boves.
  9. tum medium claro surgebat marmore templum,
  10. et patria Phoebo carius Ortygia:
  11. in quo Solis erat supra fastigia currus;
  12. et valvae, Libyci nobile dentis opus,