Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- ISTA senes licet accusent convivia duri:
- nos modo propositum, vita, teramus iter
- illorum antiquis onerantur legibus aures:
- hic locus est in quo, tibia docta, sones,
- quae non iure vado Maeandri iacta natasti,
- turpia cum faceret Palladis ora tumor.
- non tamen immerito! Phrygias nunc ire per undas
- et petere Hyrcani litora nota maris,
- spargere et alterna communis caede Penatis
- et ferre ad patrios praemia dira Lares!
- una contentum pudeat me vivere amica?
- hoc si crimen erit, crimen Amoris erit:
- mi nemo obiciat. libeat tibi, Cynthia, mecum
- rorida muscosis antra tenere iugis.
- illic aspicies scopulis haerere Sorores
- et canere antiqui dulcia furta Iovis,
- ut Semela est combustus, ut est deperditus Io,
- denique ut ad Troiae tecta volarit avis.
- quod si nemo exstat qui vicerit Alitis arma,
- communis culpae cur reus unus agor?