Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. una contentum pudeat me vivere amica?
  2. hoc si crimen erit, crimen Amoris erit:
  3. mi nemo obiciat. libeat tibi, Cynthia, mecum
  4. rorida muscosis antra tenere iugis.
  5. illic aspicies scopulis haerere Sorores
  6. et canere antiqui dulcia furta Iovis,
  7. ut Semela est combustus, ut est deperditus Io,
  8. denique ut ad Troiae tecta volarit avis.
  9. quod si nemo exstat qui vicerit Alitis arma,
  10. communis culpae cur reus unus agor?
  11. nec tu Virginibus reverentia moveris ora:
  12. hic quoque non nescit quid sit amare chorus;
  13. si tamen Oeagri quaedam compressa figura
  14. Bistoniis olim rupibus accubuit.
  15. hic ubi me prima statuent in parte choreae,
  16. et medius docta cuspide Bacchus erit,