Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. instat semper Amor supra caput, instat amanti,
  2. et gravis ipse super libera colla sedet.
  3. excubat ille acer custos et tollere numquam
  4. te patietur humo lumina capta semel.
  5. et iam si pecces, deus exorabilis ille est
  6. si modo praesentis viderit esse preces.
  1. ISTA senes licet accusent convivia duri:
  2. nos modo propositum, vita, teramus iter
  3. illorum antiquis onerantur legibus aures:
  4. hic locus est in quo, tibia docta, sones,
  5. quae non iure vado Maeandri iacta natasti,
  6. turpia cum faceret Palladis ora tumor.
  7. non tamen immerito! Phrygias nunc ire per undas
  8. et petere Hyrcani litora nota maris,
  9. spargere et alterna communis caede Penatis
  10. et ferre ad patrios praemia dira Lares!