Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. non non humani partus sunt talia dona:
  2. ista decem menses non peperere bona.
  3. gloria Romanis una es tu nata puellis:
  4. Romana accumbes prima puella Iovi,
  5. nec semper nobiscum humana cubilia vises;
  6. post Helenam haec terris forma secunda redit.
  7. hac ego nunc mirer si flagret nostra iuventus?
  8. pulchrius hac fuerat, Troia, perire tibi.
  9. olim mirabar, quod tanti ad Pergama belli
  10. Europae atque Asiae causa puella fuit:
  11. nunc, Pari, tu sapiens et tu, Menelae, fuisti,
  12. tu quia poscebas, tu quia lentus eras.
  13. digna quidem facies, pro qua vel obiret Achilles;
  14. vel Priamo belli causa probanda fuit.
  15. si quis vult fama tabulas anteire vetustas,
  16. hic dominam exemplo ponat in arte meam:
  17. sive illam Hesperiis, sive illam ostendet Eois,
  18. uret et Eoos, uret et Hesperios.
  19. his saltem ut tenear iam finibus! aut mihi, si quis,
  20. acrior, ut moriar, venerit alter amor!