Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae
  2. solverit atque oculos moverit illa gravis,
  3. afflabunt tibi non Arabum de gramine odores,
  4. sed quos ipse suis fecit Amor manibus.
  5. parcite iam, fratres, iam certos spondet amores;
  6. et iam ad mandatam venimus ecce domum.'
  7. atque ita me iniecto dixerunt rursus amictu:
  8. 'I nunc et noctes disce manere domi.'
  1. MANE erat, et volui, si sola quiesceret illa,
  2. visere: at in lecto Cynthia sola fuit.
  3. obstipui: non illa mihi formosior umquam
  4. visa, neque ostrina cum fuit in tunica,
  5. ibat et hinc castae narratum somnia Vestae,
  6. neu sibi neve mihi quae nocitura forent:
  7. talis visa mihi somno dimissa recenti.
  8. heu quantum per se candida forma valet!
  9. 'Quid tu matutinus,' ait 'speculator amicae,
  10. me similem vestris moribus esse putas?
  11. non ego tam facilis: sat erit mihi cognitus unus,
  12. vel tu vel si quis verior esse potest.