Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et iam Luna negat totiens descendere caelo,
  2. nigraque funestum concinit omen avis.
  3. una ratis fati nostros portabit amores
  4. caerula ad infernos velificata lacus.
  5. sed non unius, quaeso, miserere duorum!
  6. vivam, si vivet; si cadet illa, cadam.
  7. pro quibus optatis sacro me carmine damno:
  8. scribam ego 'Per magnum est salva puella Iovem';
  9. ante tuosque pedes illa ipsa operata sedebit,
  10. narrabitque sedens longa pericla sua.
  1. HAEC tua, Persephone, maneat clementia, nec tu,
  2. Persephonae coniunx, saevior esse velis.
  3. sunt apud infernos tot milia formosarum:
  4. pulchra sit in superis, si licet, una locis!
  5. vobiscum est Iope, vobiscum candida Tyro,
  6. vobiscum Europe nec proba Pasiphae,
  7. et quot Troia tulit vetus et quot Achaia formas,
  8. et Thebae et Priami diruta regna senis:
  9. et quaecumque erat in numero Romana puella,
  10. occidit: has omnis ignis avarus habet.