Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et quaecumque in me fueras mentita fateri,
  2. nec iam umore gravis tollere posse comas,
  3. qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen,
  4. aurea quam molli tergore vexit ovis.
  5. quam timui, ne forte tuum mare nomen haberet,
  6. atque tua labens navita fleret aqua!
  7. quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri,
  8. quaeque tibi excepi, iam dea, Leucothoe!
  9. at tu vix primas extollens gurgite palmas
  10. saepe meum nomen iam peritura vocas.
  11. quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos,
  12. esses Ionii facta puella maris,