Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- nescio quo pacto verba nocere solent.
- quamvis te persaepe vocet, semel ire memento:
- invidiam quod habet, non solet esse diu.
- at si saecla forent antiquis grata puellis,
- essem ego quod nunc tu: tempore vincor ego.
- non tamen ista meos mutabunt saecula mores:
- unus quisque sua noverit ire via.
- at, vos qui officia in multos revocatis amores,
- quantus sic cruciat lumina vestra dolor!
- vidistis pleno teneram candore puellam,
- vidistis fuscam, ducit uterque color;
- vidistis quandam Argiva prodire figura,
- vidistis nostras, utraque forma rapit;
- illaque plebeio vel sit sandycis amictu:
- haec atque illa mali vulneris una via est.
- cum satis una tuis insomnia portet ocellis,
- una sat est cuivis femina multa mala.
- VIDI te in somnis fracta, mea vita, carina
- Ionio lassas ducere rore manus,