Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Gorgonis et satius fuit obdurescere vultu,
- Caucasias etiam si pateremur avis.
- sed tamen obsistam. teritur robigine mucro
- ferreus et parvo saepe liquore silex:
- at nullo dominae teritur sub crimine amor, qui
- restat et immerita sustinet aure minas.
- ultro contemptus rogat, et peccasse fatetur
- laesus, et invitis ipse redit pedibus.
- tu quoque, qui pleno fastus assumis amore,
- credule, nulla diu femina pondus habet.
- an quisquam in mediis persolvit vota procellis.
- cum saepe in portu fracta carina natet?
- aut prius infecto deposcit praemia cursu,
- septima quam metam triverit arte rota?
- mendaces ludunt flatus in amore secundi:
- si qua venit sero, magna ruina venit.
- tu tamen interea, quamvis te diligat illa,
- in tacito cohibe gaudia clausa sinu.
- namque in armore suo semper sua maxima cuique