Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ille vel hic classis poterant vel perdere muros:
  2. hic ego Pelides, hic ferus Hector ego.
  3. aspice uti caelo modo sol modo luna ministret:
  4. sic etiam nobis una puella parum est.
  5. altera me cupidis teneat foveatque lacertis,
  6. altera si quando non sinit esse locum;
  7. aut si forte irata meo sit facta ministro,
  8. ut sciat esse aliam, quae velit esse mea!
  9. nam melius duo defendunt retinacula navim,
  10. tutius et geminos anxia mater alit.
  1. aut si es dura, nega: sin es non dura, venito!
  2. quid iuvat haec nullo ponere verba loco?
  3. hic unus dolor est ex omnibus acer amanti,
  4. speranti subito si qua venire negat.
  5. quanta illum toto versant suspiria lecto,
  6. cum recipi, quae non venerit, ipsa vetat?
  7. et rursus puerum quaerendo audita fatigat,
  8. quem, quae scire timet, quaerere fata iubet.
  1. cui fugienda fuit indocti semita vulgi,
  2. ipsa petita lacu nunc mihi dulcis aqua est.