Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- quaeris, Demophoon, cur sim tam mollis in omnis?
- quod quaeris, 'quare' non habet ullus amor.
- cur aliquis sacris laniat sua bracchia cultris
- et Phrygis insanos caeditur ad numeros?
- uni cuique dedit vitium natura creato:
- mi fortuna aliquid semper amare dedit.
- me licet et Thamyrae cantoris fata sequantur,
- numquam ad formosas, invide, caecus ero.
- sed tibi si exilis videor tenuatus in artus,
- falleris: haud umquam est culta labore Venus.
- percontere licet: saepe est experta puella
- officium tota nocte valere meum.
- Iuppiter Alcmenae geminas requieverat Arctos,
- et caelum noctu bis sine rege fuit;
- nec tamen idcirco languens ad fulmina venit:
- nullus amor vires eripit ipse suas.
- quid? cum e complexu Briseidos iret Achilles,
- num fugere minus Thessala tela Phryges?
- quid? ferus Andromachae lecto cum surgeret Hector?
- bella Mycenaeae non timuere rates?