Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. tum me vel tragicae vexetis Erinyes, et me
  2. inferno damnes, Aeace, iudicio,
  3. atque inter Tityi volucris mea poena vagetur,
  4. tumque ego Sisyphio saxa labore geram!
  5. nec tu supplicibus me sis venerata tabellis:
  6. ultima talis erit quae mea prima fides.
  7. hoc mihi perpetuo ius est, quod s amator
  8. nec cito desisto nec temere incipio.
  1. A QVANTVM de me Panthi tibi pagina finxit,
  2. tantum illi Pantho ne sit amica Venus!
  3. sed tibi iam videor Dodona verior augur.
  4. uxorem ille tuus pulcher amator habet!
  5. tot noctes periere: nihil pudet? aspice, cantat
  6. liber: tu nimium credula, sola iaces.
  7. et nunc inter eos tu sermo es, te ille superbus
  8. dicit se invito saepe fuisse domi.
  9. dispeream, si quicquam aliud quam gloria de te
  10. quaeritur: has laudes ille maritus habet.
  11. Colchida sic hospes quondam decepit Iason:
  12. eiecta est (tenuit namque Creusa) domo.