Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. illi sub terris fiant mala multa puellae,
  2. quae mentita suas vertit inepta comas!
  3. deme: mihi certe poteris formosa videri,
  4. mi formosa sat es, si modo saepe venis.
  5. an si caeruleo quaedam sua tempora fuco
  6. tinxerit, idcirco caerula forma bona est?
  7. cum tibi nec frater nec sit tibi filius ullus,
  8. frater ego et tibi sim filius unus ego.
  9. ipse tuus semper tibi sit custodia lectus,
  10. nec nimis ornata fronte sedere velis.
  11. credam ego narranti, noli committere, famae:
  12. et terram mmor transilit et maria.
  1. ETSI me invito discedis, Cynthia, Roma,
  2. laetor quod sine me devia rura coles.
  3. nullus erit castis iuvenis corruptor in agris,
  4. qui te blanditiis non sinat esse probam;