Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. illum ad vicinos cum amplexa quiesceret Indos,
  2. maturos iterum est questa redire dies;
  3. illa deos currum conscendens dixit iniquos,
  4. invitum et terris praestitit officium.
  5. cui maiora senis Tithoni gaudia vivi,
  6. quam gravis amisso Memnone luctus erat.
  7. cum sene non puduit talem dormire puellam
  8. et canae totiens oscula ferre comae.
  9. at tu etiam iuvenem odisti me, perfida, cum sis
  10. ipsa anus haud longa curva futura die.
  11. quin ego deminuo curam, quod saepe Cupido
  12. huic malus esse solet, cui bonus ante fuit.
  1. nunc etiam infectos demens imitare Britannos,
  2. ludis et externo tincta nitore caput?
  3. ut natura dedit, sic omnis recta figura est:
  4. turpis Romano Belgicus ore color.