Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. desertum Eoa passa iacere domo est:
  2. illum saepe suis decedens fovit in ulnis
  3. quam prius adiunctos sedula lavit equos;
  4. illum ad vicinos cum amplexa quiesceret Indos,
  5. maturos iterum est questa redire dies;
  6. illa deos currum conscendens dixit iniquos,
  7. invitum et terris praestitit officium.
  8. cui maiora senis Tithoni gaudia vivi,
  9. quam gravis amisso Memnone luctus erat.
  10. cum sene non puduit talem dormire puellam
  11. et canae totiens oscula ferre comae.
  12. at tu etiam iuvenem odisti me, perfida, cum sis
  13. ipsa anus haud longa curva futura die.
  14. quin ego deminuo curam, quod saepe Cupido
  15. huic malus esse solet, cui bonus ante fuit.
  1. nunc etiam infectos demens imitare Britannos,