Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- nec, modo si sapias, quod minus esse velis.
- quem modo felicem invidia admirante ferebant,
- nunc decimo admittor vix ego quoque die.
- nunc iacere e duro corpus iuvat, impia, saxo,
- sumere et in nostras trita venena manus;
- nec licet in triviis sicca requiescere luna,
- aut per rimosas mittere verba fores.
- quod quamvis ita sit, dominam mutare cavebo:
- tum flebit, cum in me senserit esse fidem.
- assiduae multis odium peperere querelae:
- frangitur in tacito femina saepe viro.
- si quid vidisti, semper vidisse negato!
- aut si quid doluit forte, dolere nega!
- quid mea si canis aetas candesceret annis,
- et faceret scissas languida ruga genas?
- at non Tithoni spernens Aurora senectam